Gens Marcia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unus ex denariis, qui sunt a Gaio Marcio Censorino signati

Gens Marcia est originis sabinae antiquissimae.

Marciam esse creditur in numerum centum gentium primarum, quas Titus Livius memorat, referendam. Nomen suum ortus est ab illo Sabinorum dei Mavors vel Mamers, qui postea est Romanis Mars appellatus.

Istius gentis antiquissimus clarissimusque vir est Ancus Marcius, qui quartus fuit rex Romae. In hoc, eius praenomen Ancus perspicue originem ostendit Sabellam, tamen Marcius nomen in re publica fuit genti cuidam plebeiae, quamquam origo sua certe patricia fuit; nam nonnulli litterati credunt Ancum Numamque fuisse cognatos, quoniam erat uterque nobili genere natus Sabino atque simul sunt in denariis, quos gens Marcia signavit, efficti. Praesertim, est Pallottino opinionem Ancum Marcium nepotem fuisse Numae, id est filium filiae Pompiliae suae atque ignoti cuiusdam viri gentis Marciae.

Illustris gens Marcia discessit se pluribus in brachiis: Reges, qui haud dubie ex Anco duxerunt originem, Coriolani, Philippi, Rutili, Censorini, Tremuli Figulique. Ista gens fuit, sine dubio, maxime gravis in Romanam historiam; viri complures de ea stirpe gesserunt saepe magistratus totam per aetatem rei publicae; gesserunt enim consulata 21. Ex illustribus viris gentis Marciae reminiscuntur:

  • Gaius Marcius Coriolanus, V saeculum a.C.n. fuit fortis dux in bello contra Volscos. Anno 493 a.C.n. cepit urbem Coriolos, qua cognominem suum traxit, triumphum egit atque est laurea corona decoratus. Postea, ob superbiam suam et quia vetuerat frumenti largitiones plebi, Roma exiliatus est; recepto apud Volscos, quos subiecerat, eos in armis ingratam contra patriam duxit ut ulcisceretur. Ubi pervenit ad portas Urbis, est ab implorationibus matris Veturiae uxorisque Volumniae detentus, quae suaserunt ei ad milites revocandos. At Volsci eum proditorem putaverunt, atque caput damnaverunt. Coriolani res gestae sunt narratae in tragoedia eodem nomine Shakespearii .
  • Quintus Marcius Philippus, III-II saeculum a.C.n., praetor Siciliae anno 188 a.C.n., consul fuit anno 186. Misso Liguris debellandis, qui ausi erant Pisas obsidere, postea eum esse aspere profligatum faucibus Apuanorum montium apud Saltum Marcium, 4.000 amittendo milites, tres signa legionis secundae undecimque sociorum atque maxima pars armorum, quae Romanis obstarunt ne fugerent. Roma redito, efficit ne damnum ultra modum acciperet a clade. Deinde, cum Spurio Postumio Albino egit rege Perseo de Macedonicis militibus a Thracia revocandis; postea consul fuit anno 169 a.C.n. cum Gneo Servilio Caepione; sed in Macedonico bello, debuit imperium cedere Lucio Aemilio Paolo, cuius collega fuit in censuram anno 164 a.C.n.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius in summario Historiae Romae.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]