Latinitas nondum censa

Genoa Cricket and Football Club

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Spensley, Genoa capitaneus

Genoa Cricket and Football Club (Latine: Genua Consociatio Criccetii Lusus et Pediludii) est veterrima Italica pediludii societas.

Angli quidam, qui Genuae versabantur, anno 1893 Italici pediludii gloriosae historiae fundamenta posuerunt societatem nomine Genoa Cricket and Athletic Club condendo. Medici autem Britannici Iacobi Richardson Spensley opera pediludium novae societatis caput factum est et Italicae gentes pediludii participes factae sunt, cum antea tantummodo homines Britannici hoc genus ludendi Genuae exercuissent.

Cum primum Certamen Italicum Pediludii indictum est, anno 1898, societas Genuensis duas societates Taurinenses vicit et facta est optima Italica pediludii societas. In sua historia, Genua victoriam reportavit ex novem Certaminibus Italicis Pediludii, quorum postremum anno 1924 consummatum est. Haud ita multo ante, anno 1992, societas Genuensis Europaeis Ludis Pediludii interfuit (Anglice: UEFA Cup) et, prima inter Italicas societates, in stadio Britannico societatem nomine Liverpool vicit.

Anno 2005, post annum decimum, quo in secundam categoriam pediludii Italici inciderat, Genuensis societas primo loco ex certamine evasit ac potestate primam categoriam (Italice: serie A) ingrediendi potita est. Brevissimo tamen tempore post victoriae celebrationes, per controversum iudicium, contrarie decretum est ac paulo antea pediludica victoria decreverat: societas Genuensis in tertiam categoriam coacta est. Nihilominus, anno 2006, Genua, certamine annuo feliciter peracto, secundam categoriam ingredi potuit. Anno 2007 tandem Genua primam categoriam sine ulla lite rursus ingressa est.

Ruber color et caeruleus austerus sunt societatis colores.

Mythici grypis imago et Genuensem civitatem et Genuensem pediludii societatem, de qua hic agitur, significat.

Stadium a societate pediludii Genua domi adhibitum est stadium Luigi Ferraris, prope mediam urbem Genuam situm, quod quadraginta milia spectatorum capit.