Geber

E Vicipaedia
Pictura Geberi in Codice Ashburnhamniano a.1166

Geber (-beri / -bri / -beris) (Arabice: أبو موسى جابر بن حيان الأزدي ʾabū mūsa ǧābir bin ḥayyān al-ʾazdi, natus ca. 721 Susiis in Irania, mortuus 815 Kufae in Iracia) fuit alchemista et chemista Islamicus, "Pater Scientiae Chemicae" cognominatus.

Geber natus est anno fere 721 patre medico Iemenita e tribu cui nomen Azd erat. Etsi nonnumquam ad superstitionem tendebat, agnovit proclamavitque magnum momentum experimentationis et operis practici. Libri eius multa alchemistas Europaeos docuerunt, et causam dederunt lapidis philosophorum investigandi. Complura ille instrumenta et processus chemicos, qui hodie fundamentales habentur, sicut alembicum, aludel, destillationem et sublimationem excogitavit, multasque substantias chemicas, sicut acidum hydrochloricum, acidum nitricum, primus descripsit.

Nomine eodem utebatur alchemista anonymus 14 saeculi qui scripsit inter allia Summa Perfectionis. Vide s.v. Pseudo-Geber.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Deutsche Biographie • Store norske leksikon