Galla (uxor Flavii Constantii)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Galla (quando nata quandove mortua sit, nescimus) Romana nobilis saeculi quarti fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Fratres eius Neratius Cerealis consul et Vulcacius Rufinus praefectus praetorio. Nupsit Flavio Iulio Constantio fratri e patre Constantini I imperatoris et tres liberos habuit: Filium, qui una cum patre post mortem Constantini anno 337 necatus est[1], filiam ignoti nominis, quae Iusto nupsit, matri Iustinae imperatricis uxoris Valentiniani I atque Constantium Gallum annis 351 - 354 Caesarem[2]. Galla ipsa ante maritum mortua est, qui deinde Basilinam in matrimonium duxit, matrem Iuliani imperatoris.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Iulianus Imperator, Litterae ad Athenienses, 270D.
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 762