Latinitas nondum censa

Galeria Fundana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Galeria Fundana fuit uxor secundis nuptiis A. Vitellii[1] qui antea Petroniam in matrimonium duxerat.

E Galeria, qui Romae in monte Aventino domum habuit,[2] Vitellius filium et filiam genuit.[3] Anno 69, Vitellio imperatore a legionibus Gallicanis proclamato, Othone nuper mortuo, Galeria cum filio ad maritum in Galliam profecta est. Ibi Vitellius filium nuper sex annos natum in tribunal posuit et "imperatorem" et "Germanicum" proclamavit.[4] Sicut Vitellius ipse, Galeria anno 69 ornamenta vilia Domus Aureae Neronis vituperavit;[5] mariti a militibus necati sepulturam curavit.[6]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae 2.64.2; Plutarchus, Otho 5.16.
  2. Tacitus, Historiae 3.70.1.
  3. Suetonius, De vita Caesarum "Vitellius" 6.
  4. Zonaras, Epitome 11.16.
  5. Xiphilinus, Epitome Historiarum Dionis Cassii 194-195 R.St.
  6. Xiphilinus, Epitome Historiarum Dionis Cassii 201-202 R.St.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Galerius. 5" in Konrat Ziegler, Walther Sontheimer, edd. Der kleine Pauly: Lexikon der Antike (Monaci: Artemis, 1975; DTV, 1979)