Gaius Sulpicius Gallus

E Vicipaedia

Gaius Sulpicius Gallus vel Galus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus paulo ante annum 149 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens[recensere | fontem recensere]

Avus eius anno Gaius Sulpicius C.f. Galus 243 a.C.n. consulatum gesserat, pater Gaius Sulpicius forsitan anno 211 praetor Siciliae provinciae fuit. Filius eius ante patrem mortuus est, quod animo aequo tulisse dicitur[1]. Deinde cum uxore propter eius mores perditas - sine velo se coram publico praebuerat - divortium fecit[2], secundam duxit atque alterum filium nomine Quintus habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Sulpicius amicus Lucii Aemilii Paulli Macedonici gradus singulos honorum adeptus est: Cum eo anno 171 a.C.n. a Hispania Citeriore provincia patronus contra praetorem avarum nominatus est, quod forsitan iam anno 191 cum eo in Hispania fuerat[3]. Anno 182 - 181 a.C.n. expeditioni contra Lures interfuit[4]. Anno 169 praetor urbanus una cum Marco Claudio Marcello collega plebem contra dilectus consulum Quinti Marcii L.f. Philippi et Gnaei Servilii Cn.f. Caepionis adiuvaverunt[5]. Anno 168 iterum cum Aemilio Paullo expeditioni contra Persem regem Macedonum interfuit. Tum milites propter scientiam suam astronomiae de Eclipsidis lunae ante pugnam apud Pydnam perterritos confirmavisse dicitur, quod opus de astronomia composuerat[6]. Anno 166 una cum Marco Claudio Marcello consulatum gessit, contra Ligures certavit atque de eis triumphavit. Anno 164 legatus in orientem missus acriter egit in reges Graecorum[7].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, epistulae ad familiares IV 6,1; Laelius de amicitia 9
  2. Plutarchus, Quaestiones Romanae 14; Valerius Maximus VI 3,10
  3. Titus Livius, Ab urbe condita XLIII 2,5-7
  4. Titus Livius, op.cit., XL 28,8
  5. Titus Livius, op.cit. XLIII 14-15,3
  6. Marcus Tullius Cicero, Cato XIV 49; Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia II 53
  7. Polybius XXXI 1,6-8; Pausanias VII 11,1-3


Antecessores:
Quintus Aelius Paetus et Marcus Iunius Pennus
Consul
166 a.C.n.
cum
Marco Claudio Marcello
Successores:
Titus Manlius Torquatus et Gnaeus Octavius