Latinitas bona

Gaius Silius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Silius (nescimus quando natus sit; mortuus est Octobre 48) fuit senator Romanus. Pater fuit Gaius Silius Aulus Caecina Largus, consul ordinarius anni 13, mater Sosia Galla.

Gaius Silius Iuniam Silanam in matrimonium duxit, sed liberos non habuerunt. Anno 47 Silius amator Valeriae Messalinae, uxoris Claudii imperatoris factus est. Silius, qui in annum 48 consul designatus erat, divortium fecit cum Silana et aperte matrimonium cum Messalina praeparabat, sed Claudius, Narcisso liberto incitante, ambos comprehendi iussit. Messalina necata, Silius mortem voluntariam petivit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XI 26–35.