Gaius Servilius Structus Ahala (consul 427 a.C.n.)

E Vicipaedia

Gaius Servilius Structus Ahala (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus patricio ex ordine ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Quintus Servilius Structus Priscus Fidenas anno 435 a.C.n. dictator nominatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse Servilius anno 427 consul Romanus una cum Lucio Papirio L.f. Mugillano erat. De hoc anno Titus Livius[1] nobis rettulit: "quoque ne confestim bellum indiceretur neue exercitus mitterentur religio obstitit; fetiales prius mittendos ad res repetendas censuere. Cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat, et ante diem rebellauerant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita. Controversia inde fuit utrum populi iussu indiceretur bellum an satis esset senatus consultum. Peruicere tribuni, denuntiando impedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum ferret. Omnes centuriae iussere. In eo quoque plebs superior fuit, quod tenuit ne consules in proximum annum crearentur."

Annis 419 ad usque 417 Servilius tribunus militum consulari potestate electus est: Anno 419 servi urbem incendere conati sunt, Aequi bellum paraverunt[2]. Anno 418 Labicanis, qui cum Aequis agrum Romanum invaserant, bellum indictum est. Sed Servilius iussu patris domi manebat et urbem tuebatur. Cum autem ceteri tribuni de bello gerendo inter se iurgarent, Servilius filius patrem dictatorem nominavit. Qui filium magistrum equitum fecit: Labici expugnati sunt et coloniam Romanam accepit[3]. Anno 417 nihil memorabilis nuntiatum est[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ab urbe condita, IV 30, 12-16
  2. op. cit., IV 45,1-5
  3. op. cit., IV 45,5-46,7
  4. loc. cit. § 7


Antecessores:
Titus Quinctius L.f. Poenus Cincinnatus II et Aulus Cornelius M.f. Cossus
Consul
427 a.C.n.
cum
Lucio Papirio L.f. Mugillano
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.