Gaius Pomponius Graecinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Pomponius Graecinus (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 38) senator Romanus initio primi saeculi post Christum natum fuit. Patria eius Iguvium in Umbria fuit. Fuit amicus Ovidii Nasonis poetae, sed anno 8, cum Ovidius relegaretur, non Romae, sed legatione in provincia fuit. Poeta ad eum epistulas ex Ponto (I 6, II 6, IV 9) misit. Anno 16 consul suffectus creatus est, ab anno 21 frater Arvalis erat. Filium eiusdem nominis habuit, filia Pomponia Graecins Aulo Plautio, qui anno 43 Britanniam provinciam expugnavit, nupsit. Anno 38 mortuus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 123