Gaius Octavius Tidius Tossianus Lucius Iavolenus Priscus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Octavius Tidius Tossianus Lucius Iavolenus Priscus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus et iurisconsultus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit.

Iuris consultus[recensere | fontem recensere]

Successor Gnaei Aruleni Caelii Sabini caput Sabinianae scholae iurisprudentiae fuit. Scipsit haec opera iurispondentiae:

  • XIV libros Epistularum (collectio quaestionum et responsorum)
  • Ex Cassio (XV libros commentariorum de iure civili Lucius Cassius Longinus, consulis ordinarii anni 30)
  • Ex Plautio (V libros Commentariorum de collectione quaestionum Plautii
  • X libros Commentariorum ad "Posteriora" Marci Antistii Labeonis.

Omnis definitio iuris civilis ei periculosa videbatur.

Successor Scholae Sabinianae Lucius Octavius Cornelius Publius Salvius Iulianus Aemilianus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Primo legatus Legionis IV Flaviae Felicis in Dalmatia, deinde (anno 83) legatus Legionis III Augustae in Numidia erat. Tum (anno 84 ad usque 86) iuridicus provinciae Britanniae) erat. Iavolenus consiliarius Traiani et Hadriani imperatorum fuit. Consulatum suffectum anno 86 gessit, tum legatus pro praetore Germaniae Superioris (89/90 ad usque 91/92), Syriae (98/99 ad usque 99/100), denique proconsul Africae fuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 5, c. 876