Latinitas nondum censa

Gaius Licinius Verres

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

C. Licinius Verres (natus anno 120 a.C.n.; mortuus 43 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

Cursus honorum vel potius scelerum[recensere | fontem recensere]

Annis 85 et 83 a.C.n. fuit quaestor in Gallia Cisalpina; relinquit consulem suum C. Papirium Carbonem, qui opponebatur Sullae, in offensione, et ei rapit arcam exercitus in quo exercet. Postea Verres confert officia sua Sullae qui mire non persecutus est hoc latrocinium.

Anno 80, legatus est in Cilicia, in Asia Minore, postea in Graecia. Consule C. Cornelio Dolabella, cursum direptoris fanorum et patrimoniorum publicorum privatorumque coepit. Anno 78, Dolabella accusatus est de pecuniis repetundis, proditus a Verre in eum testimonium perhibente.

Anno 74 AC, fraude comitiorum, ut dicebat Cicero, Verres praetor urbanus factus est et omnes causas et opera publica dominabatur.

Propraetor in Sicilia factus est, tum divitissima provincia Romana. Cum officium duraret per annum unum secundum leges, prorogavit in triennium. Cum dominaretur, tributis immanibus obruit urbes, diripuit omnia signa provinciae romanae. Sed Siculi rem non admiserunt et questi sunt in eum anno 70 AC. Advocatum designatum negavere et vocavere Ciceronem. Qui causam cepit, quod nomen illustre vellet; Verres autem defendebatur a Q. Hortensio Hortalo.

Cicero brevem introductionem fecit et testium interrogationem statim perfecit. Testimonia sic gravia fuerunt, ut Verres Massiliam fugeret in exsilium, et condemnatus est contumax ad danda quadragies centena milia Sestertia (40 000 000 HS) Siculis.

Cum Cicero non pronuntiare potuisset orationes praevisas, eas edidit sub titulo In Verrem. Tales sunt notae his temporibus eius orationes.

Anno 43 Verres, qui fructus est in impunitate divitiis suis usque ad caedem, Marco Antonio iubente occisus est, simul cum victore Cicerone.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]