Gaius Licinius Mucianus

Latinitas bona
E Vicipaedia

Gaius Licinius Mucianus (natus ignoto anno, mortuus est anno 76) fuit senator Romanus, vir militaris et publicus ac scriptor Romanus, qui de geographia et historia Asiae Minoris scripsit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Origo familiae eius Hispania erat. Fuit legatus legionis Gnaeo Domitio Corbulone duce. Tum fuit legatus Lyciae erat. Anno 64 consul suffectus creatus est, tum legatus Augusti pro praetore Syriae motum Iudaeorum supprimere conabatur, sed frustra. Itaque anno 67 Vespasianus ei successit. Hic cum purpuram sumpsisset, Mucianus eum valde adiuvit et contra exercitus Vitellii imperatores pugnavit. Anno 69/70 Romam expugnatam regnavit et hostes Vespasiani sustulit. Pro his officiis suis ornamenta triumphalia accepit, quamquam victoria de Sarmatis anno 69 adepta fingebatur. Anno 70 consul II, anno 72 consul III suffectus erat. Ultimis annis orationes et tres libros epistularum edidit necnon commentarios peregrinationum seu rerum gestarum in Asia quibus Gaius Plinius Secundus in Historia naturali saepe utebatur.

Iudicium Taciti[recensere | fontem recensere]

Tacitus de Muciano scripsit: "Mucianum e contrario magnificentia et opes et cuncta privatum modum supergressa extollebant; aptior sermone, dispositu provisuque civilium rerum peritus: egregium principatus temperamentum, si demptis utriusque vitiis solae virtutes miscerentur."[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae II 5

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Der Neue Pauly (Stuttgardiae 1999) T. 7, c. 176-177
  • Ronald Syme, "Pliny the procurator" in Harvard Studies in Classical Philology vol. 73 (1969) pp. 201-236
  • George Williamson, "Mucianus and a Touch of the Miraculous: pilgrimage and tourism in Roman Asia Minor," in Jaś Elsner and Ian Rutherford, edd., Pilgrimage in Graeco-Roman and Early Christian Antiquity: Seeing the Gods (Oxonii: Oxford University Press, 2005)