Gaius Laecanius Bassus Caecina Paetus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Laecanius Bassus Caecina Paetus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Filius erat Auli Caecinae Paeti consulis suffecti anni 37. A Gaio Laecanio Basso, consule ordinario anni 64, adoptatus est. Anno 70 ipse Caecina consul suffectus creatus est, anno 74 curator aquarum erat, anno 78/79 proconsul Asiam administravit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 898