Gaius Iunius Silanus (consul 10)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Iunius Silanus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculo fuit. Pater Gaius Iunius Silanus, mater Appia Claudia fuit. Fratrem alterum Decimum Iunium Silanum habuit, qui stupri cum Iulia Minore accusatus anno 8 relegatus est. Frater alter Marcus Iunius Silanus, consul suffectus anni 15 erat, qui anno 20 impetravit, ut Decimo Romam reverti licuit. Ipse anno 10 consul ordinarius creatus magistratum ad 30 Iunii gessit, cum Servius Cornelius Lentulus Maluginensis ei succederet. Proconsul anno 20/21 provinciam Asiam ita administravit, ut anno 22 a provincia et nonnullis consularibus in senatu accusatus et saevitiae et repetundarum pecuniarum damnatus in insulam Cythnum relegatus est[1]. Asia provincia gratias agens templum Tiberio Liviae senatuique dedicavit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus Annales IV 15,3
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 68-69


Antecessores:
Gaius Poppaeus Sabinus et Quintus Sulpicius Camerinus
Consul
10
cum
Publio Cornelio Dolabella
Successores:
Manius Aemilius Lepidus et Titus Statilius Taurus
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.