Gaius Iulius Quadratus Bassus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Iulius Quadratus Bassus (natus circa annum 60, mortuus anno 118) senator Romanus erat. Patria eius Galatia vel Pergamum fuit, e stirpe regia ortus est. Annis 76 ad 78 proconsul Cretam et Cyrenem provinciam administravit. Erat quaestor, aedilis, anno 82 praetor, anno 83 legatus Legionis XI Claudiae. Legatus legionis primo bello Dacico Domitiani imperatoris interfuit. Legatus tum Augusti pro praetore Iudaeae annis 102/103 ad usque 104/105 erat. Anno 105 et consul suffectus fuit et deinde bello Dacico secundo comes Traiani imperatoris ornamentis triumphalibus honoratus est. Annis 107 ad usque 112 legatus Augusti provinciis Galatiae et Cappadociae praefuit. Annis 115 ad usque 117 legatus Syriae erat. Anno 117 denique a Traiano ad rebellionem supprimendam legatus Daciam missus ibi pugna caesus est. Iussu Hadriani imperatoris corpus in Asiam portatus et Pergamum sumptibus publicis sepultus est[1]. Gaius Iulius Bassus consul suffectus anno 139 fortasse eius filius, Gaius Antius Aulus Iulius Quadratus, consul ordinarius anni 105, propinquus fuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 6, c. 40