Gaius Iulius Avitus Alexianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Inscriptio Augustae Vindelicorum deo Elagabalo a C. Iulio Avito Alexiano dicata: Deo P[atrio] Soli Ela[gabalo] G(aius) Iul(ius) Av[itus] Alexi[anus] soda[lis] Titi[alis] leg(atus) Au[g(usti) p(ro) p(raetore)] prov(inciae) [Raet(iae)]

Gaius Iulius Avitus Alexianus, natus Apameae Syriae, mortuus ante annum 218, fuit eques et postea (ut apparet) consularis Romanus saeculi III p.C.n. ineuntis

Familia[recensere | fontem recensere]

Uxorem duxit Iuliam Maesam filiam Gaii Iulii Bassiani sororemque Iuliae Domnae maritae Septimii Severi. E Iulia Maesa duas filias genuit:

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Avitus procurator Ostiae, deinde anno 193 senator, tum legatus Legionis IV Flavia Felicis, legatus Augusti pro praetore Raetiae circa annum 196 erat. Inter annos 198 et 200 consul suffectus erat et annis 208 - 211 expeditioni Britannicae Septimii Severi imperatoris interfuit. Deinde anno 214 Dalamatiae legatus et 215/216 proconsul provinciae Asiae erat.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Nexus externi[recensere | fontem recensere]