Gaius Claudius Ti.f. Nero

E Vicipaedia

Gaius Claudius Ti.f. Nero (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 201 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 214 Marco Claudio Marcello consule III duce in Sicilia insula contra Poenos certavit. Anno 212 praetor Capuam obsedit et 211 propraetor expugnavit, tum successor Publii Cornelii Scipionis et Gnaei Cornelii Scipionis Calvi necatorum in Hispaniam missus est[1] atque anno 207 consul - collega Marcus Livius M.f. Salinator erat - apud Metaurum flumen Poenos vicit. Anno 204 iterum cum Salinatore censor creatus est[2].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius XXVI,17. Appianus Iberica XVII.
  2. Titus Livius, Ab urbe condita, XXVII 43-51


Antecessores:
Marcus Claudius Marcellus V et Titus Quinctius L.f. Crispinus
Consul
207 a.C.n.
cum
Marco Livio M.f. Salinatore
Successores:
Quintus Caecilius L.f. Metellus et Lucius Veturius L.f. Philo