Gaius Cassius Longinus (consul 30)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Cassius Longinus (natus anno ignoto, mortuus forsitan anno 69) senator Romanus fuit primo saeculo post Christum natum. Pater eius Lucius Cassius Longinus anno 11 consul suffectus erat. Ipse anno 30 fratri suo Lucio Cassio Longino consul suffectus successit. Uxor eius Iunia Lepida, pronepos Augusti, erat. Anno 40/41 proconsul Asiae fuit, sed a Caligula imperatore, qui ab oraculo audivit se a Cassio quodam interfectum iri, revocatus supplicium supremum tantum effugit, quod Caligula interim a Cassio Charea caesus erat. Annis 45 ad usque 49 legatus Augusti pro praetore Syriam administravit. Anno 58 iurgia Puteoliensium mitigabat. Post mortem Lucii Pedanii Secundi praefecti urbi impetravit, ut omnis familia eius supplicio affecti essent[1]. Anno 65 coniurationis accusatus in Sardiniam relegatus est, sed a Vespasiano revocatus est. Praeterea iurisconsultus praeclarus fuit et caput scholae Sabinianae fuit[2]. Ei Gnaeus Arulenus Caelius Sabinus, consul suffectus anni 69 successit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus Annales XIV 42-45
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1012-1013