Gaius Calpetanus Rantius Quirinalis Valerius Festus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Calpetanus Rantius Quirinalis Valerius Festus (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 85 vel 86) senator Romanus fuit. Patria eius Italia erat, cum de tribu Pimptina fuit. Nomen eius initio fuit Publius Valerius Festus, deinde adoptatus est a Gaio Calpetano Rantio Sedato consule suffecto anni 47. Familiaris erat Vitellii imperatoris[1], sed mox ad Vespasianum transiit et anno 69, initio belli civilis legatus Legionis III Augustae in Africa proconsulem eius provinciae Lucium Calpurnium Pisonem necari iussit. Tacitus de ea re rettulit: "Sed tum legionem in Africa regebat Valerius Festus, sumptuosae adulescentiae neque modica cupiens et adfinitate Vitellii anxius. is crebris sermonibus temptaveritne Pisonem ad res novas an temptanti restiterit, incertum, quoniam secreto eorum nemo adfuit, et occiso Pisone plerique ad gratiam interfectoris inclinavere."[2]. Postea inimicos suos poena affecit: "Festus Adrumeto, ubi speculabundus substiterat, ad legionem contendit praefectumque castrorum Caetronium Pisanum vinciri iussit proprias ob simultates, sed Pisonis satellitem vocabat militesque et centuriones quosdam puniit, alios praemiis adfecit, neutrum ex merito, sed ut oppressisse bellum crederetur"[3]. Tum pergit de bello Garamantum populo inlatum: "mox Oeensium Lepcitanorumque discordias componit, quae raptu frugum et pecorum inter agrestis modicis principiis, iam per arma atque acies exercebantur; nam populus Oeensis multitudine inferior Garamantas exciverat, gentem indomitam et inter accolas latrociniis fecundam. unde artae Lepcitanis res, lateque vastatis agris intra moenia trepidabant, donec interventu cohortium alarumque fusi Garamantes et recepta omnis praeda, nisi quam vagi per inaccessa mapalium ulterioribus vendiderant[4]". Pro victoriis suis dona militaria a Vespasiani imperatore accepit. Anno 71 cum Domitiano Caesare consulatum suffectum gessit. Tum curator riparum et alvei Tiberis factus est. Denique Calpetanus legatus Augusti pro praetore primo Pannoniae, (annis 73 - 78) deinde (79 - 81) Hispaniae Citerioris erat. Praterea sodalis Augustalis et pontifex fuit. Anno 85 vel 86 mortem voluntariam subiit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae, IV 49,1.
  2. Tacitus, Historiae, IV 49,1
  3. Tacitus, Historiae, IV 50
  4. ibidem