Gaius Antonius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

In republica Romana Gaius Antonius (natus circa 80 a.C.n., mortuus 42 a.C.n.) fuit legatus Caesaris in bello civili ac fautor fratris sui triumviri Marci Antonii. A Marco Bruto anno 42 a.C.n. occisus est.

De familia.[recensere | fontem recensere]

Gens Antonia plebeia sed nobilis. Gaius Antonius filius erat Marci Antonii Cretici (illius qui imperium infinitum adversus piratas acceperat), nepos vero clarissimi oratoris Marci Antonii, consulis 99 a.C.n., quem Cicero multum admirabatur. Mater ei Iulia Antonia fuit, sobrina Gai Caesaris. Duos fratres habuit : maiorem natu triumvirum Marcum, minorem vero Lucium Antonium necnon sororem quae Publio Vatinio nupserat.

De cursu honorum.[recensere | fontem recensere]

Anno 49 a.C.n. Gaius Antonius, legatus Caesaris, litus Illyricum a Pompeiana classe defendebat, cum in insula Curicta a Gaio Octavio et Scribonio Libone, legatis Pompei, circumventus et captus est. Cohortes autem quibus praeerat in exercitum Pompei coactae transire.

Anno 44 a.C.n., fratre suo Marco Antonio consule, praetor erat, cum Iulius Caesar occisus est. Tum, fratre suffragante, provincia Macedonia a senatu ei delata est. Sed dum provinciam suam reciperare pro consule[1] conatur, a Marco Bruto, qui bellum adversus Marcum Antonium parabat et eam provinciam praeoccupaverat, captus et custoditus est, ut obses. Ita legiones eius provinciae in Bruti potestatem venerunt. Primo noluit Brutus in captivum animadvertere, quamvis Cicerone hortante. Postquam vero proscriptionibus saevire coepit Marcus Antonius atque ipse Cicero iussu eius periit, Brutus amicum suum vindicare decrevit, Gaio Antonio necando (anno 42 a.C.n. ineunte)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pontifex quoque incerto anno factus est : nam anno 44 vel 43 a.C.n. denarium cudi fecit, in quo legitur ex una parte : C.ANTONIUS.M.F.PRO.COS et altera parte PONTIFEX ; supra instrumenta sacrificii (securis et duo simpula) expressa sunt ; de quo nummo vide Ernest Babelon, Descriprion historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Antonia n°148.

Fontes[recensere | fontem recensere]