Gaius Aburnius Valens

E Vicipaedia

Gaius Aburnius Valens (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus primo et secundo saeculo post Christum natum fuit. Anno 109 consul suffectus creatus est. Filius eius Lucius Fulvius Aburnius Valens iurisconsultus atque successor Iavoleni caput Sabinianae scholae iurisprudentiae fuit[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 4, c. 707