Gagaemauga

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tabula Samoana, Gagaemaugam monstrans

Gagaemauga (Samoane: Gagaʻemauga 'Citerius Montis Latus') est pagus Samoanus, maxima parte ad septemtrionale et orientale insulae Savaiorum latus sita, et duabus parvis partibus in Upolu: Leauvaa (vicus in septemtriones) et Salamumu (vicus in meridie, Salamumu-Utam quoque complectens). Nomen refert ad latus orientale catenae montium qui medios Savaios formant.

Pagi partes in Upolu ortae sunt anno 1905, cum eruptio Matavanus, montis igniferi, coepisset, quae multos vicos delevit et septemtrionale pagi dimidium in nudos lavae campos transformavit. Populi illorum locorum ad Upolum confugierunt et vicos Leauvaam et Salamumum instituerunt.

Caput est Saleaula, ubi pagi duces oratoresque conveniunt in foro Vaituutuu.

Numerus civium censu anni 2001 fuit 7108.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!
Pagi Samoae Vexillum Samoae
Aana | Aiga-i-le-Tai | Atua | Faasaleleaga | Gagaemauga | Gagaifomauga | Palauli | Satupaitea | Tuamasaga | Vaa-o-Fonoti | Vaisigano