Gabriel D'Annunzio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gabriel D'Annunzio.
Subscriptio Gabrielis D'Annunzio.

Gabriel D'Annunzio (vulgo Gabriele D'Annunzio,[1] natus Aterni die 12 Martii 1863; mortuus ad lacum Benacum in commune Gardone Riviera die 1 Martii 1938) fuit scriptor, dux, aviator, peritus rerum civilium Italianus. D'Annunzio in summis poetis virisque politicis saeculorum undevicensimi et vicensimi ducitur.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Aditus domi natalis Gabrielis D'Annunzio, Aterni.

Opera prima[recensere | fontem recensere]

Gabriel D'Annunzio natus Aterni sive Piscariae die 12 Martii 1863, tertius filiorum quinque Francisci Pauli Rapagnettae (Italiane: Francesco Paolo Rapagnetta) et Aloisiae de Benedictis (Aloisia de Benedectis). Iuvenis sumpsit avunculi cognomen cum esset a matertera adoptatus. Quamquam iuvenis esset excellebat ingenii magnitudine et anno 1879 pater fecit ut Gabrielis versus uno libro, "Primo Vere" appellato, ederet. Illo tempore, hic liber habitus permagni est.

Anno 1881 Romae domicilium suum conlocavit, ubi cum Italis poetis ac hominibus politicis usus familiariter est. Romae vita Gabrielis sumptuosa immoralisque; clarus est factus libris vendendis, versibus scribendis, se in promptu ponendo. Anno 1882, duos libros, Canto novo et Terra vergine (Latine Terra virgo), scripsit, sed magnus favor in publica opinione habuit mythistoria Il piacere (Latine Voluptas) anno 1889 editus: modus scribendi Gabrielis splendidus sublimisque, inter maxima opera aesthetismi (una cum Georgii Caroli Huysmans Retrorsum et Anscharii Wilde Descriptio Doriani Grisei).

Ob aes alienum Neapoli vixit ab anno 1891 usque ad annum 1893. Hac in peregrinatione scripsit L'innocente (Innoxius), Il trionfo della morte (Mortis triumphus) et Poema paradisiaco (Carmen paradisiacum).

Anno 1897, D'Annunzio locum mutavit propter amores praeclara cum actrice Alienora Duse, suum domicilium Florentiae conlocans. Anno 1900, librum Il fuoco (Ignis) edidit, sed ob permagnum alienum aes in Franciam profugit, ubi quinque annos remansit.

In bello, Tarsaticae[recensere | fontem recensere]

Anno 1915, Bello Primo Orbis Terrarum orto, D'Annunzio pronuntiavit plurimas orationes contra Austriam, et die 24 Maii 1915 secutus est voluntariam militiam exercitus Italiani. Interfuit multis rebus gestis (praecipue memorandi sunt Volatus super Vindobonam atque Derisio Buccaris) sed anno 1916 ob casum aeroplani sui caput se vulneravit et caecus altero oculo effectus est.

Post bellum, nuntius fuit magnae molestiae quia Dalmatiam factam esse Italiae partem volebat. Qua re anno 1919 Flumen (vel Tarsaticam vel Vitopolim, in Croatia) invasit parva manu "Legionariorum" atque instituit Rem Publicam Liburniae (Italiane: Reggenza del Carnaro). Die 12 Novembris 1920, Tarsatica liberata, D'Annunzio conventum inter Italiam et Iugoslaviam non probabit, ob quam rem exercitus Italianus post parvam pugnam fecit ut manus Legionariorum cederet loco.

Post 1920[recensere | fontem recensere]

Post annum 1920, D'Annunzio se a publicis negotiis removit et in villa in Gardone Riviera coepit vivere. Etsi Factio Fascistica eum nationalem exemplum laudabat, is numquam eam publice sustinuit quia non bonam amicitiam habebat cum Benito Mussolini.

Vitam solitariam egit; mortuus est anno 1938 ob sanguinis haemorrhagiam in cerebro. Fascistica Factio Gabrieli funus publicum fecit. Filius eius eiusdem nominis moderator cinematographicus meruerit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Praeclara dicta[recensere | fontem recensere]

Multa peperit dicta (circiter 80) et Italiane[2] et Latine, alia tradidit ex scriptorum antiquorum consuetudine.

Bellica[recensere | fontem recensere]

Nota postalica Tarsaticae, ab ipso D'Annunzio picta. Legi potest sententia "Hic manebimus optime".
  • Osare l'inosabile.
Audere non audenda.
  • Memento audere semper.
  • Semper adamas.
  • Duco, non ducor.
  • Donec ad metam.
  • Et quid volo nisi ut ardeat?
  • Et ventis adversis.
  • Immotus nec iners.
  • Iterum rudit leo.
  • Mori citius quam deserere.
  • Vittoria nostra, non sarai mutilata!
Victoria nostra, non mutilaberis!
  • Hic manebimus optime.
  • Quis contra nos?
  • Ut vehementius ardeat, ut totius vincat.
  • Dant vulnera formam!
  • Suis viribus pollens.
  • Cominus et neminus ferit.

Ex libris[recensere | fontem recensere]

Il piacere[recensere | fontem recensere]

  • Io sono un animale di lusso; e il superfluo m'è necessario come il respiro.
Animal sum delicatum; supervacuis egeo non aliter ac respiratione.
  • Bisogna fare della propria vita come si fa un'opera d'arte. Bisogna che la vita d'un uomo d'intelletto sia opera di lui. La superiorità vera è tutta qui.
Oportet quemque ita vitam facere suam, ut opus fit arte factum. Oportet hominis vitam eruditi opus esse suum. In hac re omnino est excellentia vera.
  • La passione in tutto. Desidero le più lievi cose perdutamente, come le più grandi. Non ho mai tregua. (Il piacere)
In omnibus rebus studium. Perdite cupio tenuia, sicut maxima. Numquam quiesco.
  • Habere, non haberi. (Il piacere I, cap. II)

Alia[recensere | fontem recensere]

  • Io ho quel che ho donato, perché nella vita ho sempre amato.
Hoc habeo, quodcumque dedi;[3] quia in vita mea semper amavi.
  • Vivere ardendo, e non bruciarsi mai.
Vivere ardendo, numquam exuri.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Seu d'Annunzio: vide Guglielmo Gatti, Vita di Gabriele d’Annunzio pp. 1–2, Florentiae, 1956.
  2. Quae dicta Latine reddidit usor Vicipaedianus.
  3. Seneca, De beneficiis VI, 3.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Gabriele D'Annunzio, Il piacere, 1889.
  • Giordano Bruno Guerri, D'Annunzio, l'amante guerriero; Mediolani, 2008.
  • Guido Baldi, Silvia Giusso, Mario Razetti, Giuseppe Zaccaria, Gabriele D'Annunzio in La letteratura V; 2007.
  • Guglielmo Gatti, Vita di Gabriele d’Annunzio; Florentiae, 1956.
  • Paola Sorge, Motti dannunziani, Romae, 1994.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gabrielem D'Annunzio spectant.