Fromental Halévy

E Vicipaedia
(Redirectum de Fromentalis Halévy)
Iacobus Fromental Halévy

Fromental Halévy, vulgo plene Jacques François Élie Fromental Halévy (natus Lutetiae 27 Maii 1799 – mortuus Nicaeae 17 Martii 1862) fuit compositor Francicus, notissimus hodie ob drama operaticum "La Juive" ("Mulier Iudaea").

Vita[recensere | fontem recensere]

Iudaea familia natus inde ab anno 1809 discipulus in Conservatorio Parisiensi (Berton, Cherubini) inscriptus est. Anno 1819 ei adiudicatum est Praemium magnum Romae quod dicitur. Anno 1816 magister auxiliaris atque anno 1827 magister ordinarius in harmoniis, anno autem 1833 in contrapuncto atque anno 1840 in musicographicis erudiens est creatus. Insuper munere comitario annis inter 1827 et 1830 in Melodramatico theatro Italico functus est, annis inter 1830 et 1845 magister repetitarius fuit in Melodramatico theatro maximo.

Cum iam anno 1836 membrum Academiae Bellarum Artium fuisset, anno 1854 secretarius eius perpetuus est factus. Inter triginta melodramata et duas saltationes scaenicas, quae post refutationes plures inde ab anno 1827 in scaenis producebantur, duo opera tantummodo prospere eveniebant: i.e. melodrama praetitulatum »La Juive« et comoedia melodramatica »L'´Éclair«; ambo anni 1835 sunt. Citatis operibus confectis Halévy laureatus fuit in similibus musicographois. Sed Halévy in operibus magis iucundis quoque agebat, ut videtur apud »La reine de Chypre« (1841; Ricardus Wagner hoc partim clavilistis adaptavit) sive apud »Ludovic« (quod opus incohaverat Hérold, 1833). Bene recepta sunt varia selecta, velut ex opere »Guido et Ginévra (1838). Generatim musica Halévy nimis gravis videbatur, ut res a Halévy creatae cum aliis tam Iacobi Meyerbeer quam Danielis Francisci Auber vix aequaretur.

Inter res non scaenicas mentio fiat de »Prométhée déchaîné« (1849), cantatae, choralia, clavichordialia, ecclesiatica (»De profundis«, 1818). Eius orationes funebres pro academicis mortuis habitae anno 1861 publicatae sunt sub titulo »Souvenirs et portraits« (1861) et »Derniers souvenirs et portraits« (1863). Scholam contrapuncti sub auctoritate falsa Cherubin divulgatam - cui titulus est »Cours de contrepoint et de fugue« - exaraverateHalévy ipso in priscis libris scholasticis scrutans.

Fons[recensere | fontem recensere]

Meyers Großes Konversations-Lexikon, Band 8. Leipzig 1907, p. 648-649, quod legi potest in interreti hic.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ruth Jordan, Fromental Halévy: his life and music 1799-1862. Londinii: Kahn and Averill, 1994. ISBN 1-871082-51-X

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Fromentalem Halévy spectant.
  • Biographia (Francice)