Fridericus Mercury

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fridericus Mercury Francoforti anno 1984

Fridericus Mercury, nomine nativo ફારોખ બલ્સારા‌ Farokha Balsārā (in vico antiquissimo Stone Town urbis Zanzibar die 5 Septembris 1946 natus; propter SCDI Londinii mortuus die 24 Novembris 1991) fuit cantor et musicus gregis Queen.[1] Clarissima suae vocis potentia est: poterat ad tres octavas pervenire sine auxilio voculae falsae. In insula nativa et in India in religione Zoroastris educatus est; annum septimum decimum agens cum parentibus in Angliam refugus iuxta Feltham Middelsexiae habitabat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Freddie Mercury (real name Farrokh Bulsara) Biography". Inout Star 
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Subscriptio Friderici Mercury

Roman numeral 10000 CC DD.svg