Fridericus Ebert (iunior)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fridericus Ebert Iunor anno 1961

Fridericus Ebert (natus 12 Septembris 1894 Bremae; mortuus 4 Decembris 1979 Berolini) vir publicus Theodiscus factionis primo SPD, deinde SED fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Ebert filius Friderici Ebert rerum politicarum periti SPD et postea praeses rei publicae erat. Post scholam finitam Ebert tirocinium typographici fecit. Ab anno 1915 ad 1918 miles primo bello mundano interfuit. Post bellum Ebert in actis diurnis socialibus democraticis laboravit.

Cursus honorum in re publica Vimariana[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1927 Ebert decurio urbis Brandenburgi erat et ab anno 1928 ad 1933 legatus Dietae Imperii Germanici erat.

Inter dictaturam nazistarum[recensere | fontem recensere]

Anno 1933 Ebert a nazistis captus et aliquamdiu in castris carceralibus retentus est. Anno 1939/1940 iterum miles factus est et secundo bello mundano pugnavit. Ab anno 1940 in magistratu imperii editorum laboravit, cum a vigilibus clandestinis semper custodiretur.

Cursus post bellum et in RDG[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 praeses SPD Brandenburgi factus est. Anno 1946, postquam SPD in Zona Sovietica cum KPD consociata est, Ebert inter rectores novae factionis SED electus est. Eodem anno praeses senatus terrae Brandenburgi electus est. Ab anno 1948 ad 1967 magister urbis Berolini orientalis erat, ab anno 1949 legatus Camerae Popularis erat, parlamenti novae conditae Rei publicae Democraticae Germanicae. Hic vicarius et postea praeses parlamenti erat. Ab anno 1960 sodalis, ab anno 1971 praeses vicarius Consilii Rei Publicae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]