Institutum Technologiae Carolsruhense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Simulacrum Heinrich Rudolf Hertz in Instituto Technologiae Carolsruhensi
Arbor Cinnamomum verum (e qua specie provenit aroma condimentarium et medicinale cinnamum) in hortis botanicis Instituti Technologiae Carolsruhensis florens

Institutum Technologiae Carolsruhense (vulgo Karlsruher Institut für Technologie sive KIT) est universitas Carolsruhae anno 1825 condita, olim sub nominibus Theodisco Universität Karlsruhe atque Latine Fridericiana cognita. Anno 2009 post coniunctionem illius universitatis cum centro investigationis Carolsruhense (Forschungszentrum Karlsruhe) novum nomen impositum est.

Fridericiana, scilicet alma mater Carolsruhensis, etiam nomine pleno "Universitatis litterarum ad Quietatem Caroli" recognita,[1] die 7 Octobris 1825 a magno duce Badeniae Ludovico secundum exemplum scholae polytechnicae Lutetianae condita est. Anno 1865 a magno duce Friderico I schola rerum technicarum appellata est et agnomen "Fridericiana" accepit. Facultas artificium chemicorum, anno 1969 condita, fuit inter novissimas huius Universitatis. Sed cultus artificium chemicorum ibi historiam longam habet. Prima universitas Germanica iam anno 1928 partem studiorum artificium chemicorum inter disciplinas recepit. Hoc Rudolfo Plank incitatum est, qui etiam Aemilium Kirschbaum ad Quietatem Caroli advocavit. Kirschbaum artem machinas chemicas construendi in disciplina scientaque repraesentabat et cum Carolo Bunte partem studiorum novam colebat. Exemplum Quietatis Caroli multis universitatibus litterarum susceptum est plurimum nomine artis processuum. Summa studiorum usque ad praeexamen cum summa artium mechanicarum consentiebat. Confirmatio in artibus chemicis sequebatur coniuncte cum arte machinas chemicas construendi. Postremo ars machinas construendi gravissimam artem huius educationis fecit. Postea chemicae partes educationis maioris momenti erant. Intima cooperatio artium scientarumque facultatem conditam induxit.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Institutum Technologiae Carolsruhense spectant.