Franciscus Vernonius

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Franciscus Vernonius sive vulgo Francis Vernon (Westmonasterii natus anno fere 1637; Isfahani interfectus anno 1677) fuit legatus et viator eruditus Anglicus. Alumnus Collegii Westmonasteriensis atque deinde Aedis Christi apud Oxonienses, Franciscus Vernonius anno 1668 missus est in Sueciam, adiutor Carolo Howard qui ad regem Carolum XI in ordinem Garterianum inducendum properabat. Mox Lutetiam profectus est ubi a secretis desidiose meruit iuxta Radulphum Montagu legatum, sed eodem fere tempore litteras inter eruditos Francicos, Anglos necnon alios adsidue committebat. Tragoedias novas Bérénice Ioannes Racine et Tite et Bérénice Thomae Corneille, anno 1670 doctas, rettulit. In Angliam reditus ad Regalem Societatem statim electus est, suadente Henrico Oldenburg.

Peregrinationem anno 1675 inceperunt in Orientem Franciscus Vernonius, Georgius Wheler, Iacobus Sponius, Aegidius Eastcourt qui cum Ioanne Morosini, baillione Venetiarum ad Constantinopolim misso, a Venetiis usque ad Zacynthum iter fecerunt, deinde per Delphos ad Athenas. Vernonius in Peloponnesum et ad Cyclades mox pervenit cum Aegidio Eastcourt (qui iuxta Naupactum mortuus est) et Bernardo Randolph. Situm Delphorum adspectumque Parthenonis Athenarum curiosissime descripsit. Inde solus usque ad Persiam progressus est, ubi in rixa de cultello interfectus est. Ephemeridem de hoc itinere compendiosissime conscripsit, textibus inscriptionum antiquarum intermissis, quae magna parte inedita manet; litteras autem breves de eadem re ad Henricum Oldenburg misit qui statim in Philosophical Transactions of the Royal Society divulgare curavit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]