Franciscus Hyacinthus Sabaudiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Hyacinthus Sabaudiae

Franciscus Hyacinthus Sabaudiae (Taurini die 14 Septembris 1632; mortuus ibidem die 4 Octobris 1638) fuit ab anno 1637 usque ad mortem insequenti anno Dux Sabaudiae, Princeps Pedemonti, et Comes Augustae Praetoriae, Maurianae, et Nicaeae. Franciscus Hyacinthus fuit etiam rex titularis Cypri et Hierosolymorum et marchio Salutiarum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Franciscus Hyacinthus numquam vere dux fuit, nam ipse, cum pater, Victorius Amadeus I, die 7 Octobris 1637 obiit, solum quinque annos natus est, et ergo mater, Maria Christina Franciae, ducatus procuratrix creata est.

Iam die 14 Septembris 1638, Franciscus Hyacinthus propter gravem febrem lecto tentus est, et post duas hebdomadas obiit.

Nexus externus Francice[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!