Franciscus Argüello

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Kiko Argüello

Franciscus Argüello (Francisco José Gómez de Argüello Wirtz, cognomine Kiko Argüello) est pictor Hispanus et conditor Itineris Neocatechumenalis. Natus est Legione, in urbe Hispaniae, anno 1939.

Opera[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Sacrae Familiae Nazarenae apud Uloam, urbem Finniae, constructa ab Itinere Neocatechumenali mense Februario 2006

Mense Februario anni 2006 Franciscus Argüello ecclesiam catholicam in Finnia aedificavit in situ antiquae basilicae catholicae.