Framea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Framea Germanica species hastarum est, de qua Tacitus scripsit in suo libro Germania VI: "[Germani] hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro". Tacitus hoc verbum Germanicum esse dixit, sed in linguis Germanicis verba framja- vel framjō- vel similia inventa non sunt. Sed in Veteroscandinavica lingua verbum þremjar (id est: acies (plurale)[1], laminae gladiorum) est, et in Veterosaxonica lingua verbum thrumi (id est: acumen hastae) est, et littera þ appellatur thorn et sonum litterarum "th" in Anglico verbo "thing" est. Sonus litterae þ Romanis ignotus erat, et forsitan interdum f pro þ dixerunt. Vide en:Migration Period spear#Framea.

Referentiae[recensere | fontem recensere]

  1. Gustav Must, "The Origin of framea", Language, Vol. 34, No. 3 (Jul. - Sep., 1958), pp. 364–366.