Forum Parisinum (Berolinum)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fori Parisini angulus boreo-occidentalis. A sinistra parte videntur porta Brandenburgensis, domus Max Liebermann pictoris, Palais am Pariser Platz, Dresdner Bank
Fori Parisini angulus austro-orientalis anno 1936 ab Iosepho Henrico Šechtl lucis ope pictus. A sinistra parte videntur deversorium Adlon, Academia Artium. Statuae Olympia Aestiva 1936 commemorant
Forum Parisinum a caelo anno 1931 visum. Inde extendit via sub Tiliis, cuius ad dextrum latus adiacet deversorium Adlon (Archivum Foederale Germanicum)

Forum Parisinum[1] (vulgo Pariser Platz) est forum monumentale in medio Berolino iacens. Magna via sub Tiliis hoc forum transit et portam Brandenburgensem attingit. Ab hac porta ad dextram partem videntur domus Max Liebermann pictoris, Palais am Pariser Platz, Dresdner Bank, legatio Francica, museum de familia Kennedy et legatio Britannica. Ad sinistram partem videntur Commerzbank, legatio Civitatum Foederatarum, DZ Bank, Academia Artium et deversorium Adlon ante bellum mundanum secundum illustrissimum et nuper restitutum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Felix Mundt, Antonia Wenzel, edd., Berolinum Latinum: Der 1. Stadtführer auf Latein. Berolini: Vergangenheitsverlag, 2011. ISBN 978-3940621429

Vide etiam[recensere | fontem recensere]