Formula:PaginaMensis/Martii 2015

E Vicipaedia
Rudolphus IV cognomento Fundator
Rudolphus IV cognomento Fundator

Alma Mater Rudolphina Vindobonensis, "Universitas litterarum Vindobonensis" seu "Universitas Viennensis", Vindobonae sita, est maxima universitas Austriae et omnium linguae Theodiscae terrarum, quae 91 898 discipulos ac 9 703 administros (ex quibus 6 892 docentes) amplectitur. Die 12 Martii 1365 condita secunda est antiquitate universitas Sacri Romani Imperii. Sensu stricto non iam est universitas, quia medicina anno 2004 segregata est nomine Universitas Medicinae Viennensis. Hoc tempore 180 studia offeruntur.

Universitas die 12 Martii 1365 (die festo Sancti Gregorii Magni) duobus litteris (scilicet Latinis et Theodiscis) a Rudolpho IV duce Austriae instituta est, qua re "Fundator" cognominatur. Antea diu cum curia Romana de condicionibus studiorum condendorum tractaverat, mediocri eventu tamen, cum facultatem theologiae condi concessum non sit. Dubium non est, quin Rudolphus et honorem domus Habsburgensis augere et socrum eius Carolum IV imperatorem, qui Universitatem Carolinam Pragensem anno 1348 condiderat, aemulari studuit