Follis aërius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Folles aërii variis coloribus volitantes

Follis aërius[1] est folliculus gase inflatus, ex levi materia factus, qui plerumque ad loca decoranda aut ad liberorum oblectationem adhibetur. Involucrum plerumque e gummi aliave materia elastica est. Itaque follis aërius facile in optatam magnitudinem inflari potest. Involucro est orificium, per quod gas inflatur. Folles saepissime spirando aut parva antlia manuali implentur. Follis, si helio aliove gase leviore aëre impletus erit, levoris causa in aëra surget. Follis gase impletus conligatur. Folles aëre leviores, ne effugiant, resticula aptari solent. Olim folles aërii etiam hydrogenio implebantur, sed helium tutius est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001. Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum. In lexico Vilborgiano (Holmiae, 2009) follis et folliculus praebentur, quorum quidem vocabulorum sensus nimis generales sunt; itaque additum est "aere/gase inflatus", sed operae pretium non est hanc explanationem in ipsum lemma (explanandum) farcire, namque expeditius ad explanans pertinet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad folles aërios spectant.