Flumen Aequatoriale Australe

E Vicipaedia

Flumen Aequatoriale Australe, vel Aestus Aequatorialis Australis, est Pacificus, Atlanticus, Indicusque magni momenti aestus oceanicus, qui ab oriente ad occidentem inter aequatorem et circa 20° australem fluit. In Oceanis Pacifico et Atlantico, trans aequatorem usque ad circa 5° septentrionalem patet.

Intra Hemisphaerium Australe, Aestus Australis Aequatorialis est occidentalis grandum gyrorum subtropicorum pars, a ventis commercii? in tropicis et ventis ex occidente pulsorum, quae ad australem circa 30 gradus australes flant, per rationem multiplicem inter quam est amplificatio aestus finis occidentalis.

Apud aequatorem, Aestus Aequatorialid Australis a ventis constantibus pellitur qui ab oriente ad occidentem flant. In Oceano autem Indico, Austus Aequorialis Australis, etiam ad occidentem fluens, solum in latitudinibus ad australem aequatoris sitis bene evolutus est . Apud aequatorem, venti se ob hippalos bis in anno revertunt, et ergo aestus superficialis aut ad orientem aut ad occidentem moveri potest.

Nexus interni

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!