Flavius Vitalianus

E Vicipaedia

Flavius Vitalianus (Graece: Βιταλιανός, natus saeculo 5, mortuus post mense Iulio 520) dux militum et vir publicus Imperii Romani Orientalis fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Patriciolus comes foederatorum fuit. Filii Cuzes, Buzes et Venilus erant.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Vitalianus dux militum in Thracia anno 513 contra Anastasium I imperatorem seditionem coepit, quod hic fautor Monophysitismi erat et Vitalianus decreta Concilii Chalcedonensis probavit. Praeterea Anastasius victum militum parum adiuverat. Anastasius Hypatium cum exercitu contra eum misit, sed Vitalianum eum cepit et non nisi magno praemio et titulo magistri militum per Thracias affectus iterum liberavit. Praeterea Anastasius praeposuit, ut synodum convocaret, quae de controversiis theologicis decerneret. Hoc cum non fecisset, Vitalianus anno 515 urbem Constantinopolim iterum aggressus est et ad mortem Anastasii eius inimicus mansit. Anastasio mortuo Vitalianus a successore Iustino I magister militum praesentalis nominatus est. Anno 520 etiam consul fuit una cum Flavio Rusticio. Sed eodem anno Iustiniano nepote Iustini et postea imperatore urgente ut aemulator periculosus imperii in Palatio necatus est[1]. An ipse imperium adfector esset, incertum est[2].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arnold Hugh Martin Jones, John Robert Martindale, John Morris, "Vitalianus 2", The Prosopography of the Later Roman Empire, Cambridge University Press, 1971, ISBN 0521201594, pp. 1171 - 1175.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, T. 12/2, c. 259
  2. Evagrius Scholasticus, Historia ecclesiastica IV 3


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iustinus Augustus et Flavius Eutharicus Cillica
Consul
520
cum
Flavio Rusticio
Successores:
Flavius Petrus Sabbatius Iustinianus et Flavius Valerius