Flavius Richomeres

E Vicipaedia

Flavius Richomeres (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 393) vir militaris ac publicus Romanus fuit.

Origo et familia[recensere | fontem recensere]

Richomeres Francica e gente fuit et eius nepos Arbogastes magister militum erat. In matrimonium duxit Ascylam et filium habuit Theudemerem, qui postea rex Francorum factus est. Libenius[1] et Quintus Aurelius Symmachus[2] epistulas ad eum dederunt.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Richomeres anno 377/378 comes domesticorum fuit et a Gratiano Augusto e Gallia in Thraciam missus est, ut Valentem imperatorem adiuvaret[3], sed mox in Galliam revertebat, quod barbari et Rhenum fluvium premebant[4]. Ante Proelium Hadrianopolitanum anno 378 litteras Gratiani Valenti dedit, quibus adventum celerem pronuntiavit[5]. Es clade Valentis evadere potuit[6]. Anno 383 magister militum per orientem erat et anno 384 consulatum gessit, una cum Flavio Clearcho. Anno 391 magister utriusque militiae erat[7]. Eugenio proposuit Arbogastem nepotem, qui die 22 Augusti 392 purpura Eugenium circumdedit[8]. Tum in orientem revertebat. Theodosius I eum militibus, qui contra Eugenium dimicaturi essent, praeposuit, sed anno 393 ante pugna mortuus est[9].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ep. 972
  2. III 54-69
  3. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XXXI 7,4
  4. loc.cit. cap. 8,2
  5. loc.cit. cap. 12,4
  6. loc.cit. cap. 13,9
  7. Codex Theodosianus, VII 1,13
  8. Zosimus, Historia Nova, IV 54,1
  9. Zosimus, op.cit., IV 55,2-3


Antecessores:
Flavius Merobaudes II et Flavius Saturninus
Consul
384
cum
Flavio Clearcho
Successores:
Imp. Caesar Flavius Arcadius Augustus et Flavius Bauto