Flavius Lupicinus

E Vicipaedia

Flavius Lupicinus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir militaris ac publicus Romanus saeculi quarti fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lupicinus anno 359 magister equitum per Gallias a Constantio II Iuliano Caesare missus est et contra Alamannos certavit[1]. Anno 360 in Britanniam missus est, ut contra Scotos rebellantes pugnavit[2]. Eodem anno Iulianus Augustus Lutetiae proclamatus verebatur, ne Lupicinus ad Constantium transiret et ei transitus in Galliam prohibebat[3]. Anno 363 Iovianus imperator eum magistrum equitum per orientem nominavit[4]. Eo officio fungens anno 365/366 expeditioni contra Procopium usurpatorem interfuit[5]. Anno 367 una cum Flavio Valerio Iovino consul factus est.

Mores[recensere | fontem recensere]

Ammianus Marcellinus rerum gestarum scriptor, qui plurima de eo rettulit, eius mores vituperabat:

  • XX 1 Ire igitur ad haec ratione vel vi conponenda Lupicinum placuit ea tempestate magistrum armorum bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.'
  • XX 9: ... homo superbae mentis et turgidae ...

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ammianus Marcellinus, Res gestae, XVIII 2,7
  2. Op.cit. XX 1,2
  3. Op.cit., XX 9,9
  4. Op.cit., XXVI 5,2
  5. Op.cit., XXVI 8,4; 9,1


Antecessores:
Flavius Gratianus nobilissimus puer et Dagalaifus
Consul
367
cum
Flavio Valerio Iovino
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus II et Imp. Caesar Flavius Valens Augustus II