Flavius Iunius Quartus Palladius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Iunius Quartus Palladius (natus anno ignoto, mortuus post annum 421) vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Palladius quaestor et praetor candidatus, notarius et tribunus in aula Imperii Septentrionali fuit, deinde anno 408/409 comes sacrarum largitionum consul una cum Imp. Caesare Flavio Theodosio Augusto VII et praefectus praetorio Italiae, Illyrici et Africae a die 7 Ianuarii 416 - 28 Iulii 421[1]. Cum anno 410 Alaricus I rex Visigothorum Romam urbem expugnavisset, Palladius trubuta a rege petita de nobilibus urbis et ornamentis templorum collegit[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. CIL VI 41383
  2. Zosimus, Historia Nova V 41

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus X et Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus VI
Consul
416
cum
Imp. Caesare Flavio Theodosio Augusto VII
Successores:
Imp. Caesar Flavius Honorius Augustus XI et Flavius Constantius II