Flavius Eutychianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Eutychianus (natus saeculo 4, mortuus saeculo 5) rerum politicarum peritus Romanus erat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Flavius Taurus, consul anni 361, frater Aurelianus, consul anni 400, erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Eutychianus ipse anno 388 comes sacrarum largitionum erat. Libanius rhetor epistulam in favorem Antiochiae urbis patriae scripsit[1]. Anno 396/397 Praefectus praetorio per Illyricum erat, annis 397 - 399 eundem honorum in Oriente tenuit. Anno 398 consulatum una cum Honorio imperatore gessit. In mense Decembri 399 iterum praefectus orientis nominatus est et hunc magistratum ad annum 400 gessit. Anno 404/405 tertio praefectus orientis erat[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Libanius, epistulae 864
  2. Der Neue Pauly T. 4, c. 324


Antecessores:
Flavius Caesarius et Nonius Atticus
Consul
398
cum
Imp. Caesare Flavio Honorio Augusto IV
Successores:
Eutropius et Flavius Mallius Theodorus