Flavius Constantinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Constantinus (natus Laodiceae ad Lycum saeculo 5, mortuus post annum 465) legatus et vir publicus Imperii Romani Orientalis erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Muri Theodosiani anno 447 a Constantino refecti

Anno 447 Constantinus praefectus praetorio per orientem fuit. Mense Ianuario 447 muri Constantinopolis motu terrae afflictae sunt atque Constantinus eos brevi tempore reparavit, ut urbem contra Hunnos defendi posset. Ad finem Martii muri restituti sunt[1]. Anno 451 Concilio Chalcedonensi interfuit. Anno 456 iterum praefectus praetorio per orientem erat. Anno 457 consulatum una cum Flavio Rufo gessit et patricius factus est. Consules huius anni in parte Imperii Occidentali probati non sunt. Anno 459 tertio praefectus orientis erat. Anno 464/465 frustra legationem ad regem Sassanidarum Peroz I. Deinde nihil de Constantino notum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Jones, Arnold Hugh Martin, John Robert Martindale, John Morris, "Fl. Constantius 22", Prosopography of the Later Roman Empire, Volume 2, Cambridge University Press, 1992, ISBN 0-521-20159-4, p. 317-18.


Antecessores:
Flavius Iohannes et Flavius Varanes; (Romae): Imp. Caesar Flavius Eparchius Avitus Augustus
Consul
457
cum
Flavio Rufo
Successores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Valerius Maiorianus Augustus et Imp. Caesar Flavius Valerius Leo Augustus