Flavius Celer

E Vicipaedia

Flavius Celer (natus saeculo 5, mortuus post annum 520) dux militum et vir publicus Imperii Romani Orientalis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 503 dux militum contra Regnum Sassanidarum certavit et anno 504 Amidae obsidioni interfuit. Eo tempore et magister officiorum nominatus est. Anno 506 legatus de pace cum Persis apud Daram agebat. Anno 508 una cum Basilio Venantio Iuniore consulatum gessit. Anno 511 cum Anastasio I imperatore Patriarcham Oecumenicum Constantinopolitanum Macedonium II deposuit et Timotheum I successorem nominavit. Anno 512 seditionem plebis Constantinopolis, quae Macedonio favebat, suppressit. Ad usque initii imperii Iustini I imperatoris magistratum tenuit, sed tum mox depositus est. Anno 519 cum Hormidate papa de Schismate Acaciano agebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Anastasius Augustus III et Venantius Iunior
Consul
508
cum
Basilio Venantio Iuniore
Successores:
Flavius Inportunus Iunior sine collega