Flavius Arbitio
Flavius Arbitio (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir militaris ac publicus quarti saeculi fuit.
Cursus honorum [recensere]
Arbitio miles gregarius ad exercitum Romanum venit[1]. Constantino I imperatore per gradus ascensit[2] atque deinde sub Constantium II successorem militavit. Contra Magnentium usurpatorem certavit et magister equitum promotus est. In aula regia Constantii fuit et contra alios magistros militum imperatorem instruxit: Barbationem, Ursicinum, Claudium Silvanum. Anno 355 iussu imperatoris Aquileiae iudex contra fautores Constantius GallusGalli Caesaris fuit, quem Constantius anno superiore supplicio affecerat[3]. Anno 355 consul cum Quinto Flavio Maesio Egnatio Lolliano factus est. Eodem anno et contra Alamannos una cum imperatore expeditionem fecit. Et in bello civili contra Iulianum Constantio adfuit. Sed post mortem imperatoris ad Iulianum transiit, qui eum initio in magistratu tenuit. Anno 361 Calchedi iudex inimicos Iuliani damnavit[4]. Expedioni Persicae Iuliani affuit, sed anno 365 iterum Valentem imperatori contra Procopium usurpatorem adiuvit[5]. Nihil plus de eius vita novimus.
Notae [recensere]
| Antecessores: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VII et Flavius Claudius Constantius Caesar III |
Consul 355 cum Quinto Flavio Maesio Egnatio Lolliano |
Successores: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VIII et Flavius Claudius Iulianus Caesar |