Latinitas nondum censa

Final Fantasy X

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Phantasia finalis X (nomen Latine transcriptum ludi Anglico nomine Final Fantasy X) est ludus electronicus et iam decima seriei iucundae Phantasiae finalis pars.

Argumentum[recensere | fontem recensere]

Tidus, praeclarissimus lusor Blitz-Ball (Latine fere: pilae fulgoris) turmae Zanarcandarum simiarum (Anglice: Zanarkand Apes) monstro ingenti nomine Sin aggressus in mundum alium Spiram, ubi homines excepta Al-Bhede gente secundum naturam sine technologia vivunt, missus est, tota urbe Zanarcandia deleta. Credunt enim incolae Spirae istud monstrum, a quo per mille annos quoque afflecti sunt, technologia attrahi. Ibi Tidus, postquam a parva manu Al-Bhedum servatus est, obviam fit Wakkae primo, alteri lusori pilae fulgoris ingenioso sed casso, qui Al-Bhedes contemnit. Secundae Yunae, magae exorcistaeque, occurrit, quae Wakka et aliis amicis custodibus comitata in loca sacra Zanarcandiae diu deletae migratura est, ut ultimum daemonem accipiat; nam tali daemone Sin solo vinci potest. Iis Tidus se adiungit, ut plura de se, Spira Zanarcandiaque deleta scitetur.

Personae ludendae[recensere | fontem recensere]

Tidus est lusor pilae fulgoris turmae Zanarcandarum simiarum, qui forte Spira advenit ibique viam Zanarcandiam redeundi quaerit. Itaque Yunae se adiungit.

Yuna est maga, quae Zanarcandiam diu deletam monstri Sin vincendi causa migratura est.

Wakka est lusor pilae fulgoris, qui Yunam protegendam ab initio ludi comitat. Al-Bhedes contemnit.

Kimahri est Ronso, qui Yunam protegendam ab initio ludi comitat. Genus Ronsonum simile est genus leonum caerulei coloris, quod pedibus it. Kimahri pauca loquitur.

Lulu est maga alia, quae Yunam protegendam ab initio ludi comitat.

Aurono personae super descriptae paulo post obviam fiunt. Cum decem annis ante patrem Yunae, qui, ut Yuna, magus fuit sed monstro Sin victo necatus est, in monstro Sin superando adiuvaverit, clarissimus per totam Spiram est. Nescio quo modo etiam Tidus eum novit. Cum enim Sin Zanarcandiam deleret, Auron Tido in impetu supervivendo affuit.

Rikku est Al-Bhed, cui alii sero in ludo occurrunt. Tamen Tidus eam novit; nam inter manum Al-Bhedum fuit, quae Tidum servaverat.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!