Latinitas nondum censa

Festum Octobre

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Festi Octobris Porta Principalis dicit "Bene venite ad festum Octobrem!"

Festum Octobre (Theodisce: Oktoberfest) est festum quod quotannis Monaci in Germania habitum est; duas septimanas durat. Septembre exeunte incipit, et initio Octobris finitur. Omnium eius modi festorum hoc Monacense est maximum orbis terrarum. Quoque anno plus quam sedecies centena milia hominum adsunt. Festum sedecim dies durat, primo die solis Octobris incluso. Anno 1990, Germania iterum coniuncta festi spatium ita prorogatum est, ut includeret tertium Octobris sive Germaniae Unitatis Diem. Primum Festum Octobre 17 Octobris 1810 eo fuit quod matrimonium inter regis filium Ludovicum et Pricipissam Theresam celebratum est. Cervisia in festo maximi momenti est. Festum incipit cum magister civium cerevisiam de dolio promit vel dolium relinit. Vulgo “O’zapft is!” exclamat seu "Cervisia prompta!" vel "Dolium relinitum!" Etiam praecipua cervisia concoquitur fortior et sapore et vi. Primus potus olim Bavariae regi, nunc autem Administrorum Praesidi, apponitur. Haec cerevisia in tentoriis apponitur quae vulgo Bierzelt seu "tentoria cerevisiaria" vocantur. Eiusmodi tentorium est satis capax mille hominum. Officinae braxariae cerevisiam coquere et apponere non sinuntur nisi Monacenses; homines autem non solum cervisiae causa veniunt, sed etiam lauti cibi. Illi edunt farcimina, pulla (Hendl), caseatas collyras (Käsespätzle), et assam caudam bovis, quae Bavaricae cuppediae debita est.

Tentoria Festi Octobris[recensere | fontem recensere]

Festum a maxima rota conspectum

Sunt quattuordecim praecipua tentoria ad Festum Octobre. Hippodromium Theodisce Hippodrom est unum ex minoribus tentoriis. In Pratorio (Wiesn), cerevisia ac coruscum vinum apponitur. Arcubalistariorum tentorium est locus certaminum, quae certamina pars Festi Octobris usque ab 1895 sunt. Americani, Australienses, Novizelandienses in primis tentorio Regiae Braxariae (Hofbräu) favent. Caeditoris seu Hacker est tentorium musicae rockicae destinatum. In Scotorum Vervecis tentorio (Schottenhamel) festum incipit. Nomen hospitis est Schottenhamel. Nullum tentorium prius aperitur quam hoc in tentorio dolium relinitum est. Tentorium Ad Vexillum Vinitorum (Winzerer Fähndl) est ingenti turri praeditum, supra qua est effigies magni cerevisiae cadi. Aula Sagittariorum (Schützenhalle) sub Bavariae statua locatur. Hoc tentorium anno 2004 additum est. Scarabaei Pratoriana Taberna (Käfers Wiesenschänke) est festi minimum tentorium et praestanti cibo celebre. In Vinario Tentorio (Weinzelt), vinum plus quam quindecim notarum praebetur. Super aditu Aulae Leonis Braxariae (Löwenbräu-Festhalle) bibosus est leo. Braxariae Rosellae (Bräurosl) tentorium est maioribus traditum, et ibi est symphonia instrumentis musicis ex orichalco factis praedita et quidam montano more canet. Aula Augustinorum (Augustiner-Festhalle) ad braxariam pertinet quae in numero vetustissimarum Germaniae habetur. In tentorio ubi boves assantur (Ochsenbraterei), diversa bovum ferculia apponuntur et Piscatoris Veronica (Fischer Vroni) ingentem selectionem ciborum in tabella habet.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Festum Octobre spectant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]