Ferrivia Subterranea Londiniensis
E Vicipaedia
Subterranea Londiniensis est orbis maxima et antiquissima ferrivia subterranea urbana. Nam prima via aedificata est anno 1863, et nunc linearum Circularis, Metropolitan et Hammersmith&City pars est. Hodie rete composita est ex 406 km, ex quibus 182,7 in cuniculis sub solo constructi sunt. In cuncta rete media traminium velocitas 33 km singulis horis est.
Aedificationis ars [recensere]
Cunicula subterraneae londiniensis aedificata sunt duobus moribus:
- Primitiva vadosa cunicula aedificaventur excavando sub urbis viis, astaria ponendo in fondo fossae, ac de integro aedificando vias super fossas. Ita cuniculorum operas diu perduxerant.
- Anno 1890 novus "talpae" construendi modus inductum est: ita cunicula ocius construita sunt et profundius. Pro huius cuniculorum forma rotunda ita universa Subterranea sermone cotidiano "tube" ('tubus') etiam appellatur.
Astaria non solum sub terra ponitur, sed etiam soli grado, praecipue extra urbis centrum. In cuncta rete electrica tramina ambulant, et alintur ex electricitate e tertium ac quartum ferra versoria, quae ponentur alter in medio astarii, alter a latere.
Lineae [recensere]
Subterranea Londiniensis composita est ex undecim lineis:
| Nomen | Color | Ministerii exordium | Longinquitas | Stationes | Homines intra annum | |
|---|---|---|---|---|---|---|
| Bakerloo Line | Castaneus | 1906 | 23 km | 25 | 95,9 decies centena milia | |
| Central Line | Ruber | 1900 | 74 km | 51 | 183,5 decies centena milia | |
| Circle Line | Luteum | 1884 | 22 km | 27 | 68,4 decies centena milia | |
| District Line¹ | Viridis | 1868 | 64 km | 60 | 172,8 decies centena milia | |
| Hammersmith & City Line² | Roseus | 1863 | 14 km | 28 | 45,8 decies centena milia | |
| Jubilee Line | Argenti | 1979 | 36 km | 27 | 127,5 decies centena milia | |
| Metropolitan Line | Violaceus | 1863 | 67 km | 34 | 53,6 decies centena milia | |
| Northern Line | Niger | 1890 | 58 km | 51 | 206,7 decies centena milia | |
| Piccadilly Line | Fuscus caeruleus | 1906 | 71 km | 52 | 176,1 decies centena milia | |
| Victoria Line | Dilucidus caeruleus | 1969 | 21 km | 16 | 161,3 decies centena milia | |
| Waterloo & City Line³ | Glaucus | 1898 | 2 km | 2 | 9,6 decies centena milia | |
| Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes! |