Ferdinandus Pessoa

E Vicipaedia
(Redirectum de Fernandus Pessoa)
Salire ad: navigationem, quaerere
Ferdinandi Pessoa statua prae Olisiponensi taberna "A Brasileira".

Ferdinandus Pessoa (natus 13 Iunii 1888, Olisipone; mortuus 30 Novembris 1935, ibidem) Lusitanus poeta fuit maximus post Ludovicum Camonium, immo fortasse ipso Camonio maior. Mensagem (Latine Nuntius) opus eius notissimum est, quod de Lusitaniae mystica historia fatoque narrat. Pessoa alios poetas finxit, qui, quoad ingenia et modos scribendi, inter se dissimiles erant. Hi poetae, a Ferdinandi Pessoa mente creati, heteronymi appellantur. Celeberrimi ex eis sunt Alvarus Campos, Albertus Caeiro et Ricardus Reis.


Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis