Ferdinandus Lopes de Castanheda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ferdinandus Lopes de Castanheda (Fernão Lopes de Castanheda; natus ante annum 1500; mortuus 1559) fuit historicus rerum Lusitanarum.

Ferdinandus Lopes de Castanheda fuit filius iudicis Lusitani qui in urbe Goa (eo tempore imperio Lusitano tributa) meruit inter annos 1528 et 1538. Filius ibi de re historica quaerebat; postea ad patriam reditus munus accensús apud universitatem Conimbrigensem tenuit. Mox opus magnum historicum incepit et ad decem volumina produxit, quorum primum anno 1551 editum est, octavum anno 1561. Regina Catharina a nobilibus imprecata editionem voluminum ultimorum vetavit.

Opera[recensere | fontem recensere]