Ferdinandus I (rex Bulgariae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ferdinandus rex Bulgariae

Ferdinandus I (natus die 26 Februarii 1861 nomine Ferdinandus Maximilianus Carolus Leopoldus Maria de Saxonia-Coburgi et Gotahae-Koháry Vindobonae, mortuus die 10 Decembris 1948 Coburgi) ab anno 1887 princeps et annis 1908 - 1918 rex Bulgariae fuit.

Index

Familia [recensere]

Pater eius Augustus de Saxonia-Coburgo erat, nepos Ernesti I ducis Saxoniae-Coburgi et Gotahae erat et consobrinus Alberti, mariti Victoriae reginae Britanniae. Mater fuit Maria Clementina, filia Ludovici Philippi regis Franciae.

Ipse Ferdinandus anno 1893 Mariam Ludovicam filiam Roberti I ducis ultimae Parmae et Placentiae in matrimonium duxit, e qua filios Boris (*1894), qui postea rex factus est, Cyrillum (*1895) et filias Eudoxiam Augustam Philippinam (*1898) atque Nadiam (*1899) habuit. Postquam uxor anno 1899 mortua est, Ferdinandus anno 1907 Eleonoram Rusae-Coestriti in matrimonium duxit.

Princeps Bulgariae [recensere]

Postquam Alexander I primus princeps Bulgariae die 7 Septembris 1886 abdicare coactus est, quod contra voluntatem Alexandri III imperatoris Russiae Rumeliam Orientalem, quae regio adhuc ad Imperium Ottomanicum pertinuerat, principatui adiunxerat, Parlamentum Bulgaricum Stephano Stambolov regente eum 7 Iulii 1887 principem Bulgariae et gubernatorem Rumeliae Orientalis elegit. Die 11 Augusti Ferdinandus in patria nova advenit et 13 Augusti iure iurando constitutionem confirmavit[1]. Imperia Russicum et Ottomanicum novum principem non prius quam anno 1896 probaverunt.

Novus princeps Stephanum Stambolov Primum Ministrum nominavit. Qui eo magistratu ad annum 1894 duxit. Eo regnante Bulgaria libertatem a Russia petebat.

Notae [recensere]

  1. Hans Roger Madel, Ferdinand von Bulgarien, Berlin 1931, p. 33

Nexus externi [recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!