Fenestrae temporales

E Vicipaedia
(Redirectum de Fenestra supratemporalis)
Massospondyli (Diapsidi) fenestrae temporales

Fenestrae temporales sunt aperturae in Amniotorum temporibus, inter os postorbitale et os squamosum, et illarum munus est cranii pondus gracilius facere simul ac situm insertionis musculo adductori mandibulae praebere.

Craniorum genera secundum fenestras temporales sunt:

In Reptilibus Diapsidis fenestra temporalis superior dicitur fenestra supratemporalis, inferior fenestra infratemporalis.

Anapsida sunt Reptilia basalia, Synapsida Mammalia propinquaque continent, Euryapsida sunt grex Reptilium marinorum extinctorum qui nonnulla Diapsida non inter se propinqua continet, Diapsida demum omnia Reptilia viventia comprehendunt praeter Testudinata (quae anapsida sunt).